라틴어 문장 검색

ite novi proceres infecundoque senatu Eutropium stipate ducem;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:287)
non contigit illi talis honor, prima cum parte viresceret aevi, nec consul cum fratre fuit.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:26)
Hennaeae Cereri proles optata virebat unica, nec tribuit subolem Lucina secundam fessaque post primos haeserunt viscera partus infecunda quidem;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:55)
quo evenit ut infecundior materia mixta pinguiori segetem minus uberem reddat, tum etiam ratio rustici adgravatur exiguo profectu operis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 7:2)
potest enim vel anni proventu vel aliis de causis etiam naturaliter infecunda vitis semel exuberare.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 6장 4:2)
Nec dubium quin gemmae cacumini proximae, quae sunt infecundae, in eo relinquantur, ex quibus pampini pullulant vel steriles vel certe minus feraces, quos rustici vocant racemarios.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 18장 4:4)
Nam ut quaeque virescere incipiunt, tempestive leguntur, et quae nondum maturitatem ceperunt uvae, sine dispendio differuntur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 21장 9:3)
At ubi spissa internodia frequentesque oculi sunt, quamvis breve sarmentum multis palmitibus virescit, ac numeroso fetu exuberat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 20:4)
at nitidae surgunt fruges ramique virescunt arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 10:6)
aut 'in tristi litore', id est infecundo:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 4112)
Varro enim dicit, sub Eryce monte esse infecundum campum fere in tribus iugeribus, in quo Eryx et Hercules dimicaverunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 4113)
infelix lolium inutile, infecundum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 371)
nam econtra paulo post de infecunda terra dicturus est "tenui sat erit suspendere sulco". 'mihi' autem aut vacat, ut Cicero "qui mihi accubantes in conviviis":
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 454)
aliter enim in Aeneide de telo "ingens arboreum". Cornificius "ut folia, quae frugibus arboreis tegmina gignuntur". iniussa virescunt gramina bene 'iniussa', id est sua sponte:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 553)
unde est "atque imperat arvis". et nunc hic unum 'alibi' deest, ut fiat 'atque alibi iniussa virescunt gramina'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 555)

SEARCH

MENU NAVIGATION